“Nec quidquam in nobis pereat aut minuatur de exercitio spirituali sacrae resurrectionis adventu, sed transire magis et excrescere studeamus! Quicunque enim post lamenta poenitentiae non ad carnales redit consolationes; sed in fiduciam divinae miserationis excedit, ingreditur novam quamdam devotionem et gaudium in Spiritu sancto; nec tam compungitur praeteritorum recordatione peccatorum, quam delectatur memoria et inflammatur aeternorum desiderio praemiorum: is plane est qui cum Christo resurgit, qui Pascha celebrat, qui festinat in Galilaeam. Vos ergo, charissimi, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursunt sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2): ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et vos in novitate vitae ambuletis (Rom. VI, 4); ut a saeculari laetitia et consolatione mundi per compunctionem et tristitiam, quae secundum Deum est, ad devotionem sanctam, et spiritualem vos transire gaudeatis exsultationem, ipso praestante, qui transivit ex hoc mundo ad Patrem, et nos quoque trahere post se, et in Galilaeam vocare dignatur, ut semetipsum nobis ostendat, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen.” (S. Bernardus Claraevallensis, In die sancto Paschae)
Pingback: Easter and Spiritual Freedom | Sancrucensis
Pingback: Easter and True Freedom | Sancrucensis